Löydetty 661 Tulokset: sanctorum dies

  • si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester (Liber Numeri 10, 10)

  • profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)

  • reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circuita (Liber Numeri 13, 26)

  • cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini (Liber Numeri 16, 3)

  • hæc ergo accipies de his quæ sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum (Liber Numeri 18, 9)

  • quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 18)

  • ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum (Liber Numeri 28, 24)

  • dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo (Liber Numeri 28, 25)

  • dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 26)

  • mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum (Liber Numeri 29, 1)

  • decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 29, 7)

  • septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne jumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (Liber Deuteronomii 5, 14)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina