Löydetty 103 Tulokset: sancti libri

  • Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)

  • in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu (Actus Apostolorum 4, 30)

  • ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)

  • et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est (Actus Apostolorum 10, 45)

  • scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Epistula ad Romanos 8, 28)

  • Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti (Epistula ad Romanos 15, 13)

  • in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • an nescitis quoniam sancti de mundo judicabunt et si in vobis judicabitur mundus indigni estis qui de minimis judicetis (Epistula I ad Corinthios 6, 2)

  • an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri (Epistula I ad Corinthios 6, 19)

  • sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt (Epistula I ad Corinthios 7, 14)

  • salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes (Epistula II ad Corinthios 13, 12)

  • gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina