Löydetty 175 Tulokset: sacerdos et Aemelech et Massa

  • ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)

  • fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos (Liber II Regum 12, 2)

  • extruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco (Liber II Regum 16, 11)

  • fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz (Liber II Regum 16, 16)

  • narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege (Liber II Regum 22, 10)

  • jerunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaja ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quæ habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam (Liber II Regum 22, 14)

  • sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)

  • Masma et Duma Massa Adad et Thema (Liber I Paralipomenon 1, 30)

  • dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banajas filius Jojadæ sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia (Liber I Paralipomenon 27, 5)

  • et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis (Liber II Paralipomenon 19, 11)

  • deditque Jojadæ sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 9)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina