Löydetty 48 Tulokset: respicit

  • habitavit autem ab Evila usque Sur quæ respicit Ægyptum intrœuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit (Liber Genesis 25, 18)

  • si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui præsens respicit (Liber Genesis 31, 50)

  • in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem (Liber Exodus 27, 12)

  • in ea quoque atrii latitudine quæ respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt (Liber Exodus 27, 13)

  • et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit (Liber Exodus 28, 25)

  • nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem juncturæ inferioris ut aptari possit cum superumerali (Liber Exodus 28, 27)

  • ad plagam quoque tabernaculi quæ respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas (Liber Exodus 36, 25)

  • contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit fecit sex tabulas (Liber Exodus 36, 27)

  • in ea vero plaga quæ occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnæ decem cum basibus suis æneæ et capita columnarum celata argentea (Liber Exodus 38, 12)

  • immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)

  • loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt (Liber Numeri 8, 2)

  • unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam (Liber Numeri 21, 11)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina