Löydetty 1187 Tulokset: regnum David
confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actus Apostolorum 14, 21)
post hæc revertar et ædificabo tabernaculum David quod decidit et diruta ejus reædificabo et erigam illud (Actus Apostolorum 15, 16)
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20, 25)
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28, 23)
prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (Actus Apostolorum 28, 31)
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Epistula ad Romanos 1, 3)
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)
et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis (Epistula ad Romanos 11, 9)
non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (Epistula I ad Corinthios 6, 10)