Löydetty 30 Tulokset: quanta
at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (Liber Genesis 30, 29)
et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9, 24)
et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)
fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus (Liber I Regum 10, 27)
memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo (Liber Thobis 4, 4)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset (Liber Esther 5, 11)
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animæ meæ (Liber Psalmorum 65, 16)
leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto (Liber Psalmorum 73, 3)
quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis (Liber Psalmorum 77, 3)
et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israël quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis (Liber Psalmorum 77, 5)
et quanta fecerunt in regione Hispaniæ et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quæ illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia (Liber I Maccabaeorum 8, 3)
et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis (Liber I Maccabaeorum 11, 40)