Löydetty 1075 Tulokset: quam

  • tumensque Jacob cum jurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (Liber Genesis 31, 36)

  • minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior (Liber Genesis 32, 10)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens (Liber Genesis 33, 11)

  • quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terræ illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem (Liber Genesis 34, 2)

  • terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te (Liber Genesis 35, 12)

  • quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Joseph (Liber Genesis 37, 33)

  • quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres ejus quæ abiit et habitavit in domo patris sui (Liber Genesis 38, 11)

  • quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (Liber Genesis 38, 15)

  • benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam (Liber Genesis 39, 5)

  • at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Liber Genesis 42, 38)

  • pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit (Liber Genesis 43, 12)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina