Löydetty 69 Tulokset: prophetas

  • et hæc sunt verba libri quæ misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 1)

  • quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone (Liber Ieremiae 29, 15)

  • eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quæ misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 19)

  • misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me (Liber Ieremiae 35, 15)

  • et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis hujus quam odi (Liber Ieremiae 44, 4)

  • fili hominis vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 13, 2)

  • et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)

  • et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas. (Prophetia Danielis 9, 10)

  • et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum (Prophetia Osee 12, 10)

  • et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de juvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israël dicit Dominus (Prophetia Amos 2, 11)

  • quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas (Prophetia Amos 3, 7)

  • hæc dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et prædicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prœlium (Prophetia Michaeae 3, 5)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina