Löydetty 55 Tulokset: prima

  • cœperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis ejusdem quod cœperant impleverunt (Liber II Paralipomenon 29, 17)

  • opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 35, 27)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima (Liber Esdrae 9, 2)

  • adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi (Liber Nehemiae 8, 2)

  • profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris (Liber Thobis 6, 1)

  • psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Liber Psalmorum 23, 1)

  • ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore (Liber II Maccabaeorum 8, 23)

  • cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • quæ prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam (Liber Isaiae 42, 9)

  • omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)

  • cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat sequebantur et ceteræ nec convertebantur (Prophetia Ezechielis 10, 11)

  • et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 26, 1)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina