Löydetty 40 Tulokset: petram

  • tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit præputium filii sui tetigitque pedes ejus et ait sponsus sanguinum tu mihi es (Liber Exodus 4, 25)

  • en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israël (Liber Exodus 17, 6)

  • et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram (Liber Exodus 33, 21)

  • tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et jumenta ejus (Liber Numeri 20, 8)

  • congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere (Liber Numeri 20, 10)

  • cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita (Liber Iudicum 6, 20)

  • tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)

  • quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cujus vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia (Liber Iudicum 20, 45)

  • ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon (Liber I Samuelis 23, 25)

  • reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem (Liber I Samuelis 23, 28)

  • tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de cælo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem (Liber II Samuelis 21, 10)

  • ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem (Liber II Regum 14, 7)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina