Löydetty 9879 Tulokset: per

  • dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus (Liber Genesis 1, 31)

  • igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis ornatus eorum (Liber Genesis 2, 1)

  • conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat (Liber Genesis 2, 2)

  • et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret (Liber Genesis 2, 3)

  • et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2, 5)

  • sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terræ (Liber Genesis 2, 6)

  • tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum (Liber Genesis 2, 15)

  • scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3, 5)

  • et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata (Liber Genesis 3, 7)

  • cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi præceperam ne comederes comedisti (Liber Genesis 3, 11)

  • et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 14)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina