Löydetty 12790 Tulokset: os
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1, 14)
et posuit eas in firmamento cæli ut lucerent super terram (Liber Genesis 1, 17)
et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra (Liber Genesis 1, 26)
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos (Liber Genesis 1, 27)
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Liber Genesis 2, 8)
nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates (Liber Genesis 2, 14)
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum (Liber Genesis 2, 15)
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit carnem pro ea (Liber Genesis 2, 21)
et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2, 22)
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2, 23)
et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata (Liber Genesis 3, 7)
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi (Liber Genesis 3, 8)