Löydetty 6486 Tulokset: non

  • majorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes (Epistula III Ioannis 1, 4)

  • scripsissem forsitan ecclesiæ sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos (Epistula III Ioannis 1, 9)

  • propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit (Epistula III Ioannis 1, 10)

  • carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum (Epistula III Ioannis 1, 11)

  • commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit (Epistula Iudae 1, 5)

  • angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit (Epistula Iudae 1, 6)

  • cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus (Epistula Iudae 1, 9)

  • hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes (Epistula Iudae 1, 19)

  • scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces (Apocalypsis Ioannis 2, 2)

  • et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti (Apocalypsis Ioannis 2, 3)

  • scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanæ (Apocalypsis Ioannis 2, 9)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non lædetur a morte secunda (Apocalypsis Ioannis 2, 11)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina