Löydetty 281 Tulokset: nomine Dei
et post hæc exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me (Evangelium secundum Lucam 5, 27)
et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic major est (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
respondens autem Johannes dixit præceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum (Evangelium secundum Lucam 9, 49)
reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo (Evangelium secundum Lucam 10, 17)
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini (Evangelium secundum Lucam 13, 35)
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus (Evangelium secundum Lucam 16, 20)
et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives (Evangelium secundum Lucam 19, 2)
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in cælo et gloria in excelsis (Evangelium secundum Lucam 19, 38)
qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
et ecce vir nomine Joseph qui erat decurio vir bonus et justus (Evangelium secundum Lucam 23, 50)