Löydetty 91 Tulokset: multos
factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino (Liber Genesis 4, 3)
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorræ terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem (Liber Genesis 14, 10)
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos (Liber Genesis 30, 43)
post multos itaque dies jecit domina oculos suos in Joseph et ait dormi mecum (Liber Genesis 39, 7)
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (Liber Genesis 50, 20)
quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est (Liber Leviticus 11, 42)
cumque molesta ei esset et per multos dies jugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima ejus et ad mortem usque lassata est (Liber Iudicum 16, 16)
saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quæ multos habebat filios infirmata est (Liber I Samuelis 2, 5)
et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)
post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ (Liber I Regum 18, 1)
filii Semei sedecim et filiæ sex fratres autem ejus non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda (Liber I Paralipomenon 4, 27)
fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin (Liber I Paralipomenon 8, 40)