Löydetty 215 Tulokset: misericordiam disciplinam
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël vade et dic viris Juda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut obœdiatis verbis meis dicit Dominus (Liber Ieremiae 35, 13)
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (Liber Ieremiae 42, 12)
quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster (Liber Baruch 2, 19)
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)
Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. (Prophetia Danielis 1, 17)
ut quærerent misericordiam a facie Dei caëli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)
Et ipse mutat tempora, et ætates transfert regna, atque constituit dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam (Prophetia Danielis 2, 21)
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israël sanctum tuum (Prophetia Danielis 3, 35)
ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. (Prophetia Danielis 3, 39)
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. (Prophetia Danielis 9, 4)
dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestræ Misericordiam consecuta (Prophetia Osee 2, 1)
quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta (Prophetia Osee 6, 6)