Löydetty 1224 Tulokset: mensura promissa terra
in veritate dico vobis multæ viduæ erant in diebus Heliæ in Israël quando clusum est cælum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra (Evangelium secundum Lucam 4, 25)
ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis (Evangelium secundum Lucam 6, 38)
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
cælum et terra transibunt verba autem mea non transient (Evangelium secundum Lucam 21, 33)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de cælo venit supra omnes est (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)
hæc autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Jesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)
et iterum se inclinans scribebat in terra (Evangelium secundum Ioannem 8, 8)
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum (Evangelium secundum Ioannem 12, 32)
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)