Löydetty 206 Tulokset: matrimonium legem Moschis amisit et inventum
inventum est in scriptura de Spartiatis et Judæis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham (Liber I Maccabaeorum 12, 21)
et ejecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem (Liber I Maccabaeorum 13, 48)
et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum (Liber I Maccabaeorum 14, 14)
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam (Liber I Maccabaeorum 15, 21)
et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
et alia hujuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo (Liber II Maccabaeorum 2, 3)
sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis jactaverunt se et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret (Liber II Maccabaeorum 3, 15)
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 1, 8)
fili mi ne effluant hæc ab oculis tuis custodi legem atque consilium (Liber Proverbiorum 3, 21)
donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis (Liber Proverbiorum 4, 2)
conserva fili mi præcepta patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 6, 20)
serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui (Liber Proverbiorum 7, 2)