Löydetty 6207 Tulokset: ita

  • justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione (Epistula II Petri 1, 13)

  • et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur (Epistula II Petri 2, 2)

  • et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus judicium jam olim non cessat et perditio eorum non dormitat (Epistula II Petri 2, 3)

  • et civitates Sodomorum et Gomorræorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens (Epistula II Petri 2, 6)

  • aspectu enim et auditu justus erat habitans apud eos qui diem de die animam justam iniquis operibus cruciabant (Epistula II Petri 2, 8)

  • oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiæ habentes maledictionis filii (Epistula II Petri 2, 14)

  • derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit (Epistula II Petri 2, 15)

  • hii sunt fontes sine aqua et nebulæ turbinibus exagitatæ quibus caligo tenebrarum reservatur (Epistula II Petri 2, 17)

  • superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur (Epistula II Petri 2, 18)

  • novos vero cælos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus justitia habitat (Epistula II Petri 3, 13)

  • et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)

  • vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (Epistula II Petri 3, 17)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina