Löydetty 772 Tulokset: ira
et clamans voce magna Jesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et hæc dicens exspiravit (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis (Evangelium secundum Lucam 24, 11)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur (Evangelium secundum Lucam 24, 41)
Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (Evangelium secundum Ioannem 3, 8)
qui credit in Filium habet vitam æternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)
et continuo venerunt discipuli ejus et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quæris aut quid loqueris cum ea (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
et mirabantur Judæi dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit (Evangelium secundum Ioannem 7, 15)
respondit Jesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)