Löydetty 99 Tulokset: invocate inimicos

  • inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)

  • si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quæ possint mutari a malitia (Liber Sapientiae 12, 20)

  • cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam (Liber Sapientiae 12, 22)

  • pro justitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos (Liber Ecclesiasticus 4, 33)

  • verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat (Liber Ecclesiasticus 6, 5)

  • invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in æternum (Liber Ecclesiasticus 47, 8)

  • de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam (Liber Ecclesiasticus 47, 10)

  • et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos ejus in tumultum vertet (Liber Isaiae 9, 11)

  • et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen ejus notas facite in populis adinventiones ejus mementote quoniam excelsum est nomen ejus (Liber Isaiae 12, 4)

  • Dominus sicut fortis egredietur sicut vir prœliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur (Liber Isaiae 42, 13)

  • quærite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est (Liber Isaiae 55, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina