Löydetty 114 Tulokset: invicem

  • stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos jungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 19)

  • dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Joas fecit hæc omnia (Liber Iudicum 6, 29)

  • videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quænam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis (Liber I Samuelis 10, 11)

  • posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant (Liber I Regum 6, 27)

  • et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur (Liber I Regum 6, 34)

  • contra se invicem positas (Liber I Regum 7, 4)

  • et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero (Liber I Regum 7, 17)

  • et quattuor rotæ per bases singulas et axes ærei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes (Liber I Regum 7, 30)

  • quattuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur (Liber II Regum 7, 3)

  • siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hettheorum et Ægyptiorum et venerunt super nos (Liber II Regum 7, 6)

  • dixeruntque ad invicem non recte facimus hæc enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis (Liber II Regum 7, 9)

  • domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes (Liber II Paralipomenon 3, 5)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina