Löydetty 29 Tulokset: interfecerunt

  • et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio (Liber Numeri 31, 8)

  • et interfecerunt omnia quæ erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt (Liber Iosue 6, 21)

  • et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius (Liber Iosue 16, 10)

  • postquam autem convaluerunt filii Israël subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos (Liber Iosue 17, 13)

  • abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema (Liber Iudicum 1, 17)

  • percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)

  • quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cujus vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia (Liber Iudicum 20, 45)

  • igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)

  • cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte (Liber II Samuelis 4, 7)

  • præcepit itaque David pueris et interfecerunt eos præcidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron (Liber II Samuelis 4, 12)

  • cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab et percutientes interfecerunt eum (Liber II Samuelis 18, 15)

  • et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt (Liber I Regum 21, 13)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina