Löydetty 460 Tulokset: inter
at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 7)
sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
baptismum Johannis unde erat e cælo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e cælo dicet nobis quare ergo non credidistis illi (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zacchariæ filii Barachiæ quem occidistis inter templum et altare (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Jacobi et Joseph mater et mater filiorum Zebedæi (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
et interrogavit eos quid inter vos conquiritis (Evangelium secundum Marcum 9, 15)
at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum major (Evangelium secundum Marcum 9, 33)