Löydetty 442 Tulokset: homo
dicit ei de ore tuo te judico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi (Evangelium secundum Lucam 19, 22)
cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
et dixit ad eos ecce intrœuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquæ portans sequimini eum in domum in qua intrat (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum (Evangelium secundum Lucam 22, 58)
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
Pilatus autem audiens Galilæam interrogavit si homo Galilæus esset (Evangelium secundum Lucam 23, 6)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Johannes (Evangelium secundum Ioannem 1, 6)
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
erat autem homo ex Pharisæis Nicodemus nomine princeps Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
respondit Johannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)