Löydetty 153 Tulokset: hominibus
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Johannem quia vere propheta esset (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis (Evangelium secundum Lucam 2, 14)
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei (Evangelium secundum Lucam 12, 36)
et ait illis vos estis qui justificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum (Evangelium secundum Lucam 16, 15)
baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus (Evangelium secundum Lucam 20, 4)
si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Johannem prophetam esse (Evangelium secundum Lucam 20, 6)
arescentibus hominibus præ timore et expectatione quæ supervenient universo orbi nam virtutes cælorum movebuntur (Evangelium secundum Lucam 21, 26)
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
claritatem ab hominibus non accipio (Evangelium secundum Ioannem 5, 41)
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)