Löydetty 174 Tulokset: hominem
et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat (Liber Ecclesiastes 3, 22)
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi (Liber Ecclesiastes 7, 30)
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)
et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturæ quæ a te facta est (Liber Sapientiae 9, 2)
non inrideas hominem in amaritudine animæ est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
non despicere hominem justum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem (Liber Ecclesiasticus 10, 26)
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo (Liber Ecclesiasticus 11, 2)
ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir (Liber Ecclesiasticus 11, 30)
non omnem hominem inducas in domum tuam multæ enim insidiæ sunt dolosi (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui (Liber Ecclesiasticus 15, 14)