Löydetty 882 Tulokset: filius
si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
cum autem venerit Filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem majestatis suæ (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)
scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reædificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terræmotu et his quæ fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
et vox facta est de cælis tu es Filius meus dilectus in te conplacui (Evangelium secundum Marcum 1, 11)
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico (Evangelium secundum Marcum 2, 10)