Löydetty 110 Tulokset: fieri
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 19)
cum autem jejunatis nolite fieri sicut hypocritæ tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus jejunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 16)
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
audituri autem estis prœlia et opiniones prœliorum videte ne turbemini oportet enim hæc fieri sed nondum est finis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
quomodo ergo implebuntur scripturæ quia sic oportet fieri (Evangelium secundum Matthaeum 26, 54)
et dixit eis Jesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri (Evangelium secundum Marcum 10, 26)
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri major erit vester minister (Evangelium secundum Marcum 10, 43)
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos (Evangelium secundum Marcum 13, 22)
sic et vos cum videritis hæc fieri scitote quod in proximo sit in ostiis (Evangelium secundum Marcum 13, 29)