Löydetty 723 Tulokset: fide ad Deum

  • quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum (Epistula ad Hebraeos 7, 19)

  • unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis (Epistula ad Hebraeos 7, 25)

  • quia hoc testamentum quod disponam domui Israël post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • justus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animæ meæ (Epistula ad Hebraeos 10, 38)

  • fide intellegimus aptata esse sæcula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent (Epistula ad Hebraeos 11, 3)

  • fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse justus testimonium perhibente muneribus ejus Deo et per illam defunctus adhuc loquitur (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)

  • fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina