Löydetty 195 Tulokset: fecerunt

  • et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum (Liber II Maccabaeorum 10, 16)

  • præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (Liber II Maccabaeorum 14, 22)

  • averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)

  • iter fecerunt per deserta quæ non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas (Liber Sapientiae 11, 2)

  • hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine (Liber Sapientiae 14, 17)

  • multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis (Liber Ecclesiasticus 34, 7)

  • quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata (Liber Ecclesiasticus 48, 18)

  • incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiæ (Liber Ecclesiasticus 49, 8)

  • tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo (Liber Ecclesiasticus 50, 18)

  • et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum (Liber Isaiae 2, 8)

  • et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra (Liber Isaiae 17, 8)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina