Löydetty 135 Tulokset: et veni
non veni vocare justos sed peccatores in pænitentiam (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Lucam 7, 8)
ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
quo audito Jesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israël propterea veni ego in aqua baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
et dixit ei Nathanaël a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide (Evangelium secundum Ioannem 1, 46)
dicit ei Jesus vade voca virum tuum et veni huc (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)
clamabat ergo docens in templo Jesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)
respondit Jesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado (Evangelium secundum Ioannem 8, 14)
dixit ergo eis Jesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)