Löydetty 1570 Tulokset: eorum
excæcavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)
postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis (Evangelium secundum Ioannem 13, 12)
sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
sed hæc locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Evangelium secundum Ioannem 17, 20)
Judæi ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)
et cum hæc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Actus Apostolorum 1, 9)
viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)
et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis (Actus Apostolorum 1, 19)
et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis seditque supra singulos eorum (Actus Apostolorum 2, 3)
multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia (Actus Apostolorum 4, 4)
factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribæ in Hierusalem (Actus Apostolorum 4, 5)