Löydetty 2228 Tulokset: duodecim exploratores promiserat terra Moses et Iosue Chanaan et exploratores et Caleb filiorum Israhel desertum Hebrew

  • terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Ægypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • fide Jacob moriens singulis filiorum Joseph benedixit et adoravit fastigium virgæ ejus (Epistula ad Hebraeos 11, 21)

  • fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)

  • fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)

  • fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace (Epistula ad Hebraeos 11, 31)

  • et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)

  • Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus duodecim tribubus quæ sunt in dispersione salutem (Epistula Iacobi 1, 1)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina