Löydetty 40 Tulokset: ducem

  • dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Ægyptum (Liber Numeri 14, 4)

  • et tradidit illos Dominus in manu Jabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium (Liber Iudicum 4, 2)

  • igitur certatim ramos de arboribus præcidentes sequebantur ducem quos circumdantes præsidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem (Liber Iudicum 9, 49)

  • hac ipsa quæ nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israël et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me (Liber I Samuelis 9, 16)

  • cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quæ locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israël (Liber I Samuelis 25, 30)

  • nec auferam omne regnum de manu ejus sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et præcepta mea (Liber I Regum 11, 34)

  • vade et dic Hieroboam hæc dicit Dominus Deus Israël quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israël (Liber I Regum 14, 7)

  • pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israël tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israël ut me inritares in peccatis eorum (Liber I Regum 16, 2)

  • porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum (Liber II Regum 7, 17)

  • dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitæ memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem hujus quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens (Liber II Regum 9, 25)

  • constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat (Liber II Paralipomenon 11, 22)

  • eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus ejus Helcanam quoque secundum a rege (Liber II Paralipomenon 28, 7)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina