Löydetty 940 Tulokset: domum Saul

  • sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)

  • qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus (Liber Leviticus 25, 29)

  • homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur (Liber Leviticus 27, 14)

  • sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum (Liber Leviticus 27, 15)

  • respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)

  • si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)

  • Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum (Liber Numeri 26, 13)

  • non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quæ illius sunt (Liber Deuteronomii 5, 21)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat (Liber Deuteronomii 15, 16)

  • duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina