Löydetty 47 Tulokset: dimitte
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes desertus est locus et hora jam præteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent (Evangelium secundum Marcum 6, 36)
dies autem cœperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quæ circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus (Evangelium secundum Lucam 9, 12)
et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora (Evangelium secundum Lucam 13, 8)
adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si pænitentiam egerit dimitte illi (Evangelium secundum Lucam 17, 3)
et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens pænitet me dimitte illi (Evangelium secundum Lucam 17, 4)
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban (Evangelium secundum Lucam 23, 18)
Jesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta ejus miserunt sortes (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos (Actus Apostolorum 16, 35)