Löydetty 304 Tulokset: dii

  • quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea (Liber II Regum 18, 35)

  • numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar (Liber II Regum 19, 12)

  • et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur (Liber II Regum 22, 17)

  • per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores (Liber I Paralipomenon 9, 27)

  • omnes enim dii populorum idola Dominus autem cælos fecit (Liber I Paralipomenon 16, 26)

  • si autem aversi fueritis et dereliqueritis justitias meas et præcepta mea quæ proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos (Liber II Paralipomenon 7, 19)

  • nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ ex omnibus quæ præceperat et in custodiis thesaurorum (Liber II Paralipomenon 8, 15)

  • et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)

  • immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriæ auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus et universo Israël (Liber II Paralipomenon 28, 23)

  • en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiæ nostræ et coniuges captivæ ductæ sunt propter hoc scelus (Liber II Paralipomenon 29, 9)

  • an ignoratis quæ ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea (Liber II Paralipomenon 32, 13)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina