Löydetty 24 Tulokset: dentes

  • pulchriores oculi ejus vino et dentes lacte candidiores (Liber Genesis 49, 12)

  • consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium (Liber Deuteronomii 32, 24)

  • Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus ejus nec dentes illius moti sunt (Liber Deuteronomii 34, 7)

  • quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos (Liber I Regum 10, 22)

  • rugitus leonis et vox leænæ et dentes catulorum leonum contriti sunt (Liber Iob 4, 10)

  • pelli meæ consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos (Liber Iob 19, 20)

  • quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti (Liber Psalmorum 3, 8)

  • et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittæ et lingua eorum gladius acutus (Liber Psalmorum 56, 5)

  • Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus (Liber Psalmorum 57, 7)

  • dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas (Canticum Canticorum 4, 2)

  • dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis (Canticum Canticorum 6, 5)

  • filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos (Liber Sapientiae 16, 10)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina