Löydetty 1538 Tulokset: dei
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (Epistula I Ioannis 4, 2)
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)
quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata ejus faciamus (Epistula I Ioannis 5, 2)
hæc est enim caritas Dei ut mandata ejus custodiamus et mandata ejus gravia non sunt (Epistula I Ioannis 5, 3)
quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei (Epistula I Ioannis 5, 5)
si testimonium hominum accipimus testimonium Dei majus est quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est quia testificatus est de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 9)
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet (Epistula I Ioannis 5, 12)
hæc scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam qui creditis in nomine Filii Dei (Epistula I Ioannis 5, 13)
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum (Epistula I Ioannis 5, 18)
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus hic est verus Deus et vita æterna (Epistula I Ioannis 5, 20)