Löydetty 106 Tulokset: cultum Judæi

  • hii vero Judæi qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum (Liber Esther 9, 19)

  • quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)

  • susceperuntque Judæi in sollemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant et quæ Mardocheus litteris facienda mandaverat (Liber Esther 9, 23)

  • quæque sustinuerint et quæ deinceps inmutata sint suscepere Judæi super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi jugiter succedentibus (Liber Esther 9, 27)

  • et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Judæi civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes (Liber I Maccabaeorum 11, 49)

  • da nobis dextras et cessent Judæi obpugnantes nos et civitatem (Liber I Maccabaeorum 11, 50)

  • et projecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Judæi in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno ejus et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose (Liber I Maccabaeorum 14, 40)

  • et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in æternum donec surgat propheta fidelis (Liber I Maccabaeorum 14, 41)

  • fratribus qui sunt per Ægyptum Judæis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Judæi et qui in regione Judææ et pacem bonam (Liber II Maccabaeorum 1, 1)

  • regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Judæi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Jason a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)

  • ob quam causam non solum Judæi sed et aliæ quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta (Liber II Maccabaeorum 4, 35)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina