Löydetty 40 Tulokset: cotidie offerings

  • in illa hora dixit Jesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 55)

  • cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturæ (Evangelium secundum Marcum 14, 49)

  • dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me (Evangelium secundum Lucam 9, 23)

  • panem nostrum cotidianum da nobis cotidie (Evangelium secundum Lucam 11, 3)

  • homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide (Evangelium secundum Lucam 16, 19)

  • et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis quærebant illum perdere (Evangelium secundum Lucam 19, 47)

  • cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed hæc est hora vestra et potestas tenebrarum (Evangelium secundum Lucam 22, 53)

  • cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis (Actus Apostolorum 2, 46)

  • conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)

  • et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)

  • et ecclesiæ quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie (Actus Apostolorum 16, 5)

  • hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina