Löydetty 215 Tulokset: castellum exercitus clade victoria belli belli

  • hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus præerat et maximus mille (Liber I Paralipomenon 12, 14)

  • sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei (Liber I Paralipomenon 12, 22)

  • iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • fugit autem Syrus Israël et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (Liber I Paralipomenon 25, 1)

  • ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium (Liber I Paralipomenon 27, 4)

  • post Ahitophel fuit Jojada filius Banajæ et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Joab (Liber I Paralipomenon 27, 34)

  • tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum (Liber II Paralipomenon 8, 10)

  • in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)

  • quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Juda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia (Liber II Paralipomenon 17, 14)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina