Löydetty 215 Tulokset: castellum exercitus clade victoria belli belli

  • sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)

  • et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneæ consilio deceptus sacerdotis Naneæ (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt (Liber II Maccabaeorum 8, 24)

  • humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)

  • ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes ejus effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur (Liber II Maccabaeorum 9, 9)

  • primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • et dato signo suis Dei victoria juvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau (Liber II Maccabaeorum 14, 16)

  • et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi (Liber II Maccabaeorum 15, 20)

  • equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet (Liber Proverbiorum 21, 31)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina