Löydetty 44 Tulokset: calumniam patiens
Deus judex justus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies (Liber Psalmorum 7, 12)
et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multæ misericordiæ et verax (Liber Psalmorum 85, 15)
miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors (Liber Psalmorum 144, 8)
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 14, 29)
vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas (Liber Proverbiorum 15, 18)
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Liber Proverbiorum 16, 32)
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies ejus (Liber Proverbiorum 28, 16)
melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante (Liber Ecclesiastes 7, 9)
tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia (Liber Sapientiae 15, 1)
usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam (Liber Ecclesiasticus 18, 9)