Löydetty 101 Tulokset: cœpit
et stans retro secus pedes ejus lacrimis cœpit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento unguebat (Evangelium secundum Lucam 7, 38)
turbis autem concurrentibus cœpit dicere generatio hæc generatio nequam est signum quærit et signum non dabitur illi nisi signum Jonæ (Evangelium secundum Lucam 11, 29)
Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium (Evangelium secundum Lucam 11, 38)
multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cœpit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisæorum quæ est hypocrisis (Evangelium secundum Lucam 12, 1)
dicentes quia hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare (Evangelium secundum Lucam 14, 30)
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse cœpit egere (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus cœpit rogare illum (Evangelium secundum Lucam 15, 28)
et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
deinde mittit aquam in pelvem et cœpit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat præcinctus (Evangelium secundum Ioannem 13, 5)
primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quæ cœpit Jesus facere et docere (Actus Apostolorum 1, 1)
hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei (Actus Apostolorum 18, 26)