Löydetty 177 Tulokset: bonis operibus

  • ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • qui enim ingressus est in requiem ejus etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Epistula Iacobi 2, 18)

  • vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est offerens Isaac filium suum super altare (Epistula Iacobi 2, 21)

  • vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est (Epistula Iacobi 2, 22)

  • videtis quoniam ex operibus justificatur homo et non ex fide tantum (Epistula Iacobi 2, 24)

  • similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus justificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens (Epistula Iacobi 2, 25)

  • sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est (Epistula Iacobi 2, 26)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina