Löydetty 19 Tulokset: benedictione

  • ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (Liber Genesis 26, 29)

  • si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione (Liber Genesis 27, 12)

  • oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)

  • Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente (Liber Deuteronomii 33, 13)

  • et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit (Liber Deuteronomii 33, 23)

  • incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum (Liber II Samuelis 7, 29)

  • dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum (Liber II Samuelis 14, 17)

  • et dixerunt Levitæ Josue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoja Sebna Fataja surgite benedicite Domino Deo vestro ab æterno usque in æternum et benedicant nomini gloriæ tuæ excelso in omni benedictione et laude (Liber Nehemiae 9, 5)

  • tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur (Liber Thobis 6, 21)

  • tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit (Liber Psalmorum 36, 26)

  • aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione (Liber Psalmorum 144, 16)

  • et exacerbabat reges multos et lætificabat Jacob in operibus suis et in sæculum memoria ejus in benedictione (Liber I Maccabaeorum 3, 7)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina