Löydetty 1045 Tulokset: bellum David

  • Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)

  • Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter (Prophetia Osee 2, 18)

  • et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum (Prophetia Osee 3, 5)

  • clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores (Prophetia Ioel 3, 9)

  • qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici (Prophetia Amos 6, 5)

  • in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis (Prophetia Amos 9, 11)

  • et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum (Prophetia Michaeae 2, 8)

  • et salvabit Dominus tabernacula Juda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Judam (Prophetia Zachariae 12, 7)

  • in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu ejus (Prophetia Zachariae 12, 8)

  • et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti (Prophetia Zachariae 12, 10)

  • et planget terra familiæ et familiæ seorsum familiæ domus David seorsum et mulieres eorum seorsum (Prophetia Zachariae 12, 12)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina