Löydetty 48 Tulokset: alienos

  • sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem projecisti post corpus tuum (Liber I Regum 14, 9)

  • factum est enim cum peccassent filii Israël Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Ægypti de manu Pharaonis regis Ægypti coluerunt deos alienos (Liber II Regum 17, 7)

  • et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis (Liber II Regum 17, 35)

  • cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos (Liber II Regum 17, 37)

  • et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos (Liber II Regum 17, 38)

  • respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Ægypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa hæc mala (Liber II Paralipomenon 7, 22)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)

  • prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo (Liber Ieremiae 2, 25)

  • advenæ et pupillo et viduæ non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis (Liber Ieremiae 7, 6)

  • furari occidere adulterare jurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis (Liber Ieremiae 7, 9)

  • reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina